- GENERALE
- GENERALEapud Monachos est, quod singulis in singulis datur scutellis. Pitancia quod in una scutella duobus, verbi gratia: aliquando pro pitancia unum crudi casei frustum, vel quaturo ova: pro generali ovaquinque et caseus numquam nisi coctus. Sed si quid est generale, a novissimo incipit administrari et ad hoc scilla, sicut ad olera, pulsatur. Pitancia vero Priore et de hac hebdomadarii coquinae nibil omnino se ex debito intromittunt; sed Cellerarius, quibus ad hoc innuerit, cum his eam administrant, quidquid est generale, hoc apportant, et nisi pisces sint, quos Cellerarius ipse singulis eis suggerentibus apponit: Si est alius generalis, adhuc unus eorum scillam sonat, scutellas colligit, eas solas in quibus fabae oleraque sunt administrata etc. Udalticus Consuet. Cluniac. l. 2. c. 35. Vide quoque librum Usuum cisterc. Ord. c. 48. ubi de melle numquam generale fieri debere iniungitur etc. Apud eundem Udalric. alibi, Generale piscium dicitur, cum in singulis scutellis singulis Monachis piscis apponitur. Generalis vero refectio, in Charta Caroli C. apud Doubletum in Hist. Sandionys. p. 806. est, quae omnibus Monachis ex cibo aliquo praebetur etc. C. du Fresne Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.